Judith 13:1-22 VUL Judith 13:1 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit 2 erant autem omnes fatigati a vino 3 eratque Iudith sola in cubiculo 4 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus 5 dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret 6 stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio 7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam 8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit 9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora 10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum 11 et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam 12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis 13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel 14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis 15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam iam non esse venturam 16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent 17 dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se 18 et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte 19 et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster 20 vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra 21 confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 22 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros