Specialis quaestio de Latinitate liturgica

Haec verba praeprimis ad lectrices lectoresve catholicos spectant, quibus tales res curáve revera sint cordi. Nam sunt numero non pauci, iique non solum aetate provecti, verum etiam complures iuniores, qui Latinum sermonem lītūrgĭcum permultis saeculis usitatum et sacratum pérăment, quippe quae lingua Iesu Christo (in Palaestina quidem) salutariter vivente fuerit in usu, áttamen éădem sit non paucis et presbýteris et epíscopis et patribus cardinalibus odio perverso et inexplicabili.

Certe quidem dilēmma quoddam in eo est, quod ecclésia cathólica non est unius populi, sed multorum populorum gentiumve. Antiquis autem temporibus multi homines aut Graece aut Latine aut utrumque intellegebant. Tamen difficultas in eo erat, quod non pauci homines ibi fuerunt, ubi pŏpŭlārēs complurium populorum et stirpium una communitérque habitabant. Tum quaedam necessitas exorta est, quā quaedam lingua historice comprobata in usum lītūrgĭcum assumeretur communem (vel duae quŏque velut Graeca et Latina).

Sed nostris temporibus praesentibus numerus linguarum diversarum multo maior est. Tamen linguae quaedam singulariter commendatae (Hebráica vel Graeca vel Latina) praeéminent, in ecclésia scīlicet Romano-catholica lingua Latina. Itaque in secundo Concilio oecuménico Vātĭcānō (1962-1965) provide decreta sunt haec: n. 36 § 1 (AAS [= Acta Apostolicae Sedis] 56 [1964] p. 109) «Linguae Latinae usus, salvo particulari iure, in Ritibus latinis servetur». Haec verbi forma, quae est "coniunctīva", quasi "imperativa" est, non solum modus «possibilitatis». Ceterum verbis conciliaribus supra allatis verba quadámtĕnus mirabilia parúmque dēfĭnītīva subiuncta sunt haec: n. 36 § 2 (AAS 56 [1964], p. 109): «Cum tamen, sive in Missa, sive in Sacramentórum administratione, sive in aliis Lītūrgĭae partibus, haud raro linguae vernaculae usurpatio valde utilis apud populum exsistere possit, amplior locus ipsi tribui valeat, imprimis autem in lectionibus et admonitionibus, in nonnullis orationibus et cantibus, iuxta normas quae de hac re in sequentibus capitibus singillatim statuuntur.» n. 36 § 3 (AAS 56 [1964], pp. 109-110): «Huiúsmodi normis servatis, est competentis auctoritatis ecclesiasticae territorialis, de qua in art. 22 § 2, etiam, si casus ferat, consilio habito cum Episcopis finitimarum regionum eiusdem linguae, de usu et modo linguae vernaculae statuere, actis ab Apostolica Sede probatis seu confirmatis.»

Haec verba parum dēfĭnītă vel nimis ancipítia causa fuērunt, cur usus litūrgĭcae linguae Latinae plus plusque deminueretur. Hac in re vir quidam Vaticánus nobis inter conventum Fínnicum (a. 1997) credibiliter narravit et contestatus est se post illum textum quadámtenus dogmáticum a patribus conciliaribus communiter comprobatum *>Cfr n. 21 (AAS 56 [1964], p. 105) ...Litúrgia constat parte immutabili, utpote divínitus instituta, et partibus mutationi obnoxiis. n. 33 (AAS 56 [1964], p. 108) ...sacra Lītūrgĭa est praecipue cultus divínae maiestatis ...<* anábăthro sursum vectum quosdam novatores item illac vehentes audivisse colloquentes eosdemque sententiam significativam protulisse hanc: «Vīcĭmŭs».

Itaque revera post Concilium peractum (a. 1965°) aliquámdiu in celebratione missae tantum epistula (quae dicebátur) et euangelium linguā vulgari recitabantur, maxime in Pŏlōnĭa. Sed novatores his lectionibus vernaculis propositis nequaquam contenti erant.

Ceterum Pater Pius [Padre Pio, Italiano), id est «Sanctus Pius a Pietrelcina, reformationem litúrgicam recúsans, missam Latinam semper continuavit: cum mirum in modum celebrationis particeps esset et Christi passionem revocaret, putabat hoc fieri melius posse linguā Latinā: ei huius rei faciendae facultas data est et postea sanctus ipse factus est (ante paucos menses «canonizātus» [die 16° Iunii a. 2002°: AAS a. 2002°, p.617]». *>Cfr LATINITAS [Vaticana], an. 50, mens. Dec. a. 2002°, pag. 381.<*

Ceterum tempore recentiore non pauci Pāpam instantissime rogaverant, ut quaedam verba lītūrgĭca semper Latine proferrentur, velut ♦ in cánŏne omnium missarum; ♦ in quibusdam lītūrgĭcis formulis (absolutionis, communionis, matrimonii, baptísmatis, benedictionis); ♦ in missis dierum Dominicarum seu festorum, et in paroeciis quoque eorundem Christifidelium rogatu; ♦ in seminariis et aliis scholis, quia novi et alumni et sacerdotes et episcopi nec inscriptiones quidem quae in templis [= in ecclésiis] sunt nec ipsam Ecclesiae históriam jam intéllegunt. *>Cfr LATINITAS [Vaticana], ano 50. Dec. a. 2002°, p. 380; m. Mart. a. 2002, pp. 55-62.<* Ceterum conferatur Codex Iuris Canonici a. 1983 (AAS vol. LXXV, Pars II, Appendix, pag. 167) «Eucharística celebratio peragatur linguā latinā aut aliā linguā, dúmmodo textūs litúrgici legítime approbati fuerint.»

Ceterum Kalendis Ianuariis (anni 2003i), ab hora decima usque ad horam undecimam, festiva missa sollemnis in basilica Sarāvipontānā (polyphōnĭcē celebrata) radiophōnĭce diffusa est a Coloniensi statione Germanica [= Deutschlandfunk], in qua sollemnitate extraordinārĭā tĕchnĭcē perfecte transmíssā, ne unum quidem verbum Latinum prolatum est, quamquam éadem haec emissio etiam extra Germaniam commodissime audiebatur, in Luxembúrgo scilicet et Francogalliā et Bélgio et alibi. Itaque Catholica ecclésia Latina revera non jam erat Latina. Ceterum hanc emissionem documentārĭam in taeniam sonígeram căsētĭcam *>Theodísce: Tonbandkassette<* diligenter excepimus.

De hac mutatione linguae litúrgicae criminaliter mutatā iam paulo post ipsam Constitutionem conciliarem de Sacra Liturgia die 4° m. Decembris anno 1963°, a plerisque patribus conciliaribus comprobatam Dr. Malachías Martin in libro anno 1975° conscripto, qui est «De ultimo Conclavi *>Cfr Niermeyer & Van de Kieft-Burgers: Mediae Latinitatis lexicon minus: A-L (a. 2002, Darmstadt), p. 309: conclave ...3. conclave - conclave - Konklave. Saeculo xiii.<* (Vaticano)», complura refert scitu dignissima. Nam ipse Dr Malachías Martin († 27.VII.1999) *>Cfr Vox Lat. n. 143: 37 (2001), pag.58<* omnia Concilii (Vaticani [1962-1965]) documenta, etiam secreta et arcana, possidebat. Harum rerum documentis scientiāque diligenter instructus de Conclavi Vaticano, quo Iohannes Paulus Primus electus est, res vix notas perturbationesque quasdam inauditas describit.

Agitur igitur de electione papali Iohannis Pauli Primi, qui triginta duobus diebus post trŭcĭdātŭs est, de qua nece obscura postea singula numquam patefacta sunt. De hoc Conclavi Vaticano praeter alia Dr Malachías Martin de priore Constitutione litúrgica refert haec:

Illo tempore mille nongenti nonaginta duo epíscopi [id est patres conciliares] suffragiis suis illam Constitutionem litúrgicam comprobaverunt decernentes ”cánŏnem missae”, id est quasi ”medúllam missae”, semper Latine pronuntiandum esse neque quicquam in hōc textu sacrato mutandum esse. Hŏc pleríque patres conciliares, qui textum huius rei conciliarem bene noverant, suffragiis suis contestificati sunt. Itaque iidem in modum legis illa verba conciliaria statuerunt, qui modo imperativo verbi, quod est «servetur», id constituerant. Ergo iidem significaverunt et iusserunt missam litúrgicam semper Latine celebrandam esse.

Tamen differentia partium missae principalissimarum stricte observanda iniuncta est, partium quidem sacerdotis in persona Christi agentis reservatarum, atque illarum partium, quales fideles partícipant, de quarum usu fortasse vulgari epíscopi decémant. Tamen texs specialiter sacerdotáles tali possibilitate non tangi, sed semper Latine celebrandos esse.

Quid vero factum est de missae ritu Latino? Hodie novem minimum cánŏnes misae exstant, quorum nullus Latinus. Quomodo hoc factum est quasi nomine Concilii? Haec deviátio *>Cfr ThlL VI 858,35 dēviātio, -ōnis f. i. q. error: Cassian. c. Nest. 1,4,3 ut, ubi deviatio eius prius cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur<* vel aberratio effecta est proditione et conspiratione perversā, qua ratione monstrum (ut ait Dr Malachías Martin) novae litúrgiae confictum est. Hunc in modum a viris «Commissionis postconciliaris» interrogationibus ex Europa et Asia et Africa et America propositis responsum est, quibus de Latino missae cánŏne interrogatum erat. His quaestionibus benĕvŏlē responsum est documento die 22o m. Dec. a. 1965o dato. Tales pauci fuerunt, sex scilicet epíscopi, tres cardináles, exquisitus grex theologorum, qui nominabantur «períti». In his erant et Ioséphus Ratzinger et Cárolus Rahner. Hac conspiratione effectum est, ut responsis inconvenientibus, iisque ancipitibus tamquam ratione «bombae» temporaliter regulatae effectūs exsererentur. Talibus textibus subscriptione episcopórum, quorum plerique de contextu Constitutionis conciliaris cogitabant, confirmatis procedebatur. His sententiis quasi decretalibus ad effectum adducendis praeponitur Hánnibal Bugnini (francomurarius sive masso, ut multo post compertum est).

Textūs litūrgĭci conciliįris interpretationes quasi officiales numero complures in omnes regiones orbis mittuntur et mittebantur, quae partim obsequenter accipiebantur. Itaque etiam «cánon misae» et alii libri litúrgici in linguas vernaculas vel vulgares transferebantur et ínsuper usus linguae Latinae dēfinītē prohibebatur et interdicebatur, atque id quidem contra manifestam voluntatem patrum conciliarium. Porro postulabatur, ut diversitates locorum regionumque respicerentur, quā ratione conformitas quaedam communis impediretur. Ínsŭper missae memoria et participatio sacrificii Iēsū in Călvārĭā *>Cfr ThlL II 106,29-30: Calvāria f. locus apud Hierosolyma, eqs.<* facti et oblati obsolescant, immo potius convivia amicalia et socialia in memoriam revocentur. Praeterea homines lāĭcālēs *>Cfr VII 2 896,28-34: lāicālis, -e ... i. q. ad vitam profanam pertinens: eqs. 896,35: lāicus, -a, -um, λαϊκός. ... i. q. popularis, profanus ... eqs.<* celebrationibus missarum quasi praesint, sed sacerdotes caerimonias religiose diligenterque observent.

Dr Malachías Martin haec consulto enumerat, quā enumeratione patenter demonstret decreta Concilii consultissime secundum rationem quandam criminaliter falsatam esse et falsificatam, id est huius mysterii fidem catholicam súbrŭtam esse.

ltaque revērā Concilio gaudenter convocato effici studebatur, ut renovatio quaedam salutífera fieret. Ob eam causam ingens novusque fervor et quoad missam et quoad sacramenta communiter et ardenter exspectabatur. Nova, eaque vera, incitamenta permulti homines praestolabantur. Tamen facta ipsa conspiciantur haec: nam participatio sanctae missae litúrgicae inde ab anno 1965o enormiter deminuitur. Haec deminutio in Anglia atque in Vallia (sive Cámbria) [Galles, Wales] sēnīs dēnīs centesimis (16%) fit, in Francogallia circiter sĕxāgēnīs sēnīs centesimis (66%), in Italia circiter quīnquāgēnis centesimis (50%), in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis (United States of America) circiter trīcēnīs centesimis (30%). Talis deminutio non est signum renovationis.

Quid vero de novis sacerdotibus? Eorum quoque numerus deminuitur in Anglia et Vallia/Cambria circiter vīcēnīs quīnīs centesimis (25%), in Francogallia circiter qućdrāgēnīs sĕptēnīs centesimis (47%), in Hollándia/Nēderlándia circiter nōnāgēnīs sĕptēnīs centesimis (97%). In Nēderlándia, ubi recenter est ecclesia quasi demonstrabilis, ex anno 1970o omnia seminaria, ubi sacerdotes excolebantur, clausa sunt; in Italia talium seminariorum numerus quădrāgēnīs quīnīs centesimis (45%) deminutus est, in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis circiter undequinquagēnīs centesimis (49%).

Qualis innovatio? Quid vero de numero baptismorum sive baptísmatum: in Anglia et Vallia deminutio fere ūndēsĕxāgēnarum centesimarum (59%), in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis circiter ūndēquīnquāgēnārŭm centesimarum (49%). Porro quid de nonnis (sive [sancti-)monialibus)? In omnibus ordinibus religiosis numerus vīcēnīs quīnīs *>potius quam ”vīcīnīs quīnīs”, ut legitur (JŠ)<* centesimis deminutus est. Nam inde ab anno 1965o triginta quinque milia nonnarum coenóbia sua deseruérunt, quattuordecim milia sacerdotum munus suum deseruérunt. Tamen Dr Malachías Martin non loquitur de missis «populísticis» vel «iázĭcis», neque de missis «marihuánĭcis», neque de missis, ubi bacilla salīta et víschium loco panis et vini adhibebantur, de missis iuvenculorum iuvencularumve decennalium, ubi coca cola et crustula Anglica *>Theodisce Keks<* praebebantur, quae cuncta frūctibus innovationis adnumerantur. Sed unica missa Latina omnino non vel difficillime permittebatur. Nam totīus mundi linguae concedebantur praeter unam linguam Latinam. At unus Marcellus Lefebvre archiepiscopus eiusdemque «traditionalístae» (qui dicebantur) castigabantur, quasi essent coniuratores.

Etiam aliae mutationes sunt stupendae (ait Dr Malachías Martin). Nam nos epíscopi decretum sacrae communionis in manūs distribuendae numquam edidimus. Similiter non decrevimus, ut sacerdotes ad lāĭcōs conversi missam celebrarent, neque decrevimus, ut altaria abolerentur atque in eorum locum mensae ponerentur, et sacratissimum sacramentum in modum convivii celebraretur. Tales possibilitates singillatim inter ipsum Concilium disceptabantur et reprobabantur. Sed hae decisiones nostrae a grĕgícŭlō *>Cfr ThlL VI 2 2318,36: gregiculus, -ī m. grex deminutive. Aug. epist. 93,49 (CSEL 34, p. 493,6) si non etiam vestrum gregiculum penetravit<* trium cardinalium paucorumque episcoporum et peritorum specialium in contrarium commutatae sunt. Itaque vos episcopi *>potius nos episcopi, ut supra (JŠ)<* cunctique participes verae fidei catholicae a nostris defraudati sumus.

Sed si me interrogaveritis, cur haec res abscóndita mánserit, rem camerarium (camerlengo) convenientius interrogetis, cui tribus annis ante documenta testimoniaque concredidi.

Haec argumenta singillatim in libro D.ris Malachíae Martin anno 1975° edito decripta sunt, quod opus Anglice scriptum in Theodiscum numquam translatum est. *>Cfr «epistula nigra» (cléricis destináta), ann. 36, n. 35/2002, Lippstadt, 28. Aug. a. 2002, pp. 1-4.<*

Pāpa autem Paulus Sextus haec documenta falsa non subscripserat, sed īdem autumavit «missam Latinam» fidelibus non esse imputandam neque imponendam. His verbis illius Pāpae confortati illi fraudatores vel potius deceptores sententias suas callidissime mutatas divulgaverunt, quam rem illi perīti (qui dicebantur) ex Germania et Nēderlándia et Francogallia oriundi tamqam opus deceptionis fātāle divulgaverunt. Tamen inexplicabile *>Cfr ThlL VII 1 1327,71 sqq.: inexplicābilis, -e ... 1328,70 sqq.: inexplicābile est ... quod ... 1329,23 sqq.: inexplicābile est ...c. inf.<* est, quod praeter Marcellum Lefebvre archiepiscopum quasi cuncti de talibus tantisque fraudibus tacuerunt. Similiter inexplicabile est, quod Iohannes Paulus Secundus Papa huius rei certior factus priorem missam (eamque Tridentīnam) saltem concedendam non restituit, sed precibus supplicibus quorundam modo coartato indulsit epíscopis numero non paucis resistentibus. Quid vero prosunt ingentia itínera pastoralia, si centrum litúrgicum est mancum? Misereatur nostri Deus omnipotentissimus et misericordissimus per Filium suum unigenitum et benedicat nobis! Sarāvipóntī die 8° m. Ian. a. 2003°.

C. Eichenseer